MASIUS Andreas Bruxellensis Brabantus

MASIUS Andreas Bruxellensis Brabantus
MASIUS Andreas Bruxellensis Brabantus
saeculi sui decus, et commune Eruditorum oraculum, praeter LL. vulgares, Orientalium fuit peritissimus, Syriacae praesertim, cuius lnguae Grammaticam et Dictionarium primus edidit. Editioni Bibliogrum, cum Aria Montano, Antverpiaeincubuit; una cum ipso Pontifici suspectus, ut qui Commentarium in Iosuam eius Indici expergatorio inserendum curavit. Obiit in agro Clivensi, cuius Principi, Duci Guilielmo ab intimis Consiliis fuit, A. C. 1573. aetatis vix 40. Opera eius enumerat in Elogiis Anton. Teissier P. 1. Plura vide apud Thuanum Histor. Vales. Andream Biblioth. Belg. Aub. Miraeum Elogiis, Possevinum Appar. Laur. Crassum Histor. de Poetis. Graecis, Henr. a Weze Ep. de morte Masii P. Sim on. Hist. Crit. du V. Test. l. 3. c. 15. etc. Eius in Iosuam Illustrationes. in fol. et 8. Antverp. A. C. 1574. et 1609. ac inter Criticosper Corn. Bee, Londini 1660. imperssae exstant. Vir πλειςόγλωττος, qui praeter linguas Europaeas, Graecae, hebraicae, Syriacae cognitione non vulgari claruit, Valerio. Papifta quidem, at sanior et dexterrimus S. Scriptura interpres, Glassio, In Indice Romano prohibitus, donec expurgetur, Possevino. Decessit ex hydrope haud ita senex Zevenarae, in ditione Clivensi, Guil. Crowaeus Elencho Scriptorum in S. Scripturam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”